SUUS

SUUS
SUUS
apud Ael. Spartian. in Praef. Vitae Aelii Veri, Diocletiano Aug. Aelius Spartianus suus Sal. Graece est ὁ αὐτοῦ ἴδιος. Quâ adiectione vocis insolentis videtur significare, non tam amicitiâ Diocletiani valde familiariter se usum, quam Libertum eius, fuisse. Ut cum Dio Cassius Heliodorum Epistolarum Hadriani Magistrum τὸν αὐτοῦ ἴδιον, suum illius nominat. Et Eutropius Ep. ad Valentem, sed paulo aliter: non enim epistolae nomen suum praescripsit, sed in ima cera, more, qui hodie obtinet, subscripsit hôc modô, Eutropius V. C. peculiariter suus, i. e. vestrae clementiae peculiaris servus ac domesticus. Hoc enim est τὸ, ut recte observat magnus Cuiacius, vide Casaubon. Not. ad Spartian. in Hadriano et Vero. loc. cit. Uti autem Suus in hisce servum notat, sic vi relatorum Cyrus Patriarcha Alexandrinus Sergium Patriarcham Constantinopolitanum vocat ἴδιον Δεςπότην, suum Dominum apud Cl. Suicerum Thesauro Eccl. voce Μαρία, quod eodem redit. Vide supra Domina nostra: plura vero de hac voce, apud Casp. Barthium Animadversion. ad statium passim, inprimis Thcbaid. l. 4. v. 836. ubi eâ nativum, ingenuum, fugientem aliorum commercium denotari ait, inter alia afferens illud eiusdem Poetae Theb.
l. 9. v. 563.
—— veniet cineri decus et suus ordo
Manibus, interca iustos dum reddimus ignes,
Hoc ultor Capaneus operit tua membra sepulchro:
ut et supra in voce Sui, aliquid etiam infra in Tuus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Suus heres — Suus heres, nach dem Römischen Erbrecht das ohne Zwischenstehen anderer Personen unmittelbar in der Gewalt eines verstorbenen Hausvaters (Paterfamilias) gestanden habende Familienglied, daher bes. der noch in väterlicher Gewalt befindliche Sohn,… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • suus — su·us …   English syllables

  • suus — <fr. sauce> Xörək şirəsi …   Azərbaycan dilinin izahlı lüğəti

  • suus — His own …   Ballentine's law dictionary

  • Suus cuique mos est. — См. У всякой пташки свои замашки …   Большой толково-фразеологический словарь Михельсона (оригинальная орфография)

  • suus haeres — /s(y)uwas hiriyz/ See haeres …   Black's law dictionary

  • suus heres — /s(y)uwas hiriyz/ See haeres …   Black's law dictionary

  • suus judex — /s(y)uwas juwdeks/ In old English law, a proper judge; a judge having cognizance of a cause. Literally, one s own judge …   Black's law dictionary

  • suus et necessarius heres — ˈsüəˌsetˌnekəˈsärēəsˈhāˌrās noun Etymology: Latin, literally, own and necessary heir : a family heir including a slave in the paternal power of a decedent at the latter s death who by Roman law becomes sui juris and succeeds to the decedent s… …   Useful english dictionary

  • suus heres — …   Useful english dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”